1.300 años muerte santa Odilia: Carta del Papa

Se celebrará el próximo 4 de julio

Santa Odilia Papa Parolin
Obra Artística: Santa Odilia © Vatican Media

El 4 de mayo de 2021, el Papa Francisco nombró al cardenal Pietro Parolin, secretario de Estado, legado pontificio para presidir la celebración eucarística que se celebrará el 4 de julio de 2021 en la catedral de Estrasburgo, Francia, con motivo del 1.300 aniversario de la muerte de santa Odilia (Sainte Odile), patrona de Alsacia.

En este contexto, el Santo Padre procedió al envió de la carta pontificia al cardenal Parolin redactada en latín, en la que oficializa el nombramiento e informa al Legado Pontificio, que estará acompañado en la celebración por una Misión compuesta por los siguientes eclesiásticos: Mons. Hubert Schmitt, vicario general de la archidiócesis de Estrasburgo; P. Christophe Schwalbach, rector del Santuario de Mont Sainte Odile.

***

Carta del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro

PETRO S.R.E. Cardinal PAROLIN

Secretario Status

Permagnam consuevit Ecclesia ostendere aestimationem omnibus Sanctis, iisque potissimum qui operibus apostolicis animose impigreque adsiderunt, vel qui religiosis communitatibus veluti conditores praestiterunt. Inter hos est annumeranda procul dubio sancta Othilia, virgo et prima abbatissa monasterii Altitonensis, ab Adalrico duce, eius patre, conditi, quod ipsa triginta fere annis sapienter moderata est. Etiamsi ab eius obitu iam mille trecenti anni transiisse traduntur, adhuc hodie sicut lucerna posita super candelabrum splendet coram hominibus (cfr Mt 5, 15-16) vita huius sanctae abbatissae, Patronae dilectae terrae Alsatiae.

Considerato quidem pondere huius Caelitis, cuius sanctuarium in Monte Sanctae Othiliae XIII per saecula a multis peregrinis pie visitatur, inter quos etiam sanctus Praedecessor Noster Ioannes Paulus II annumeratur, simulque cupientes sanctae Othiliae fidem catholicam, Christi dilectionem ipsique plenam et fidelem deditionem qua assidue orationem coluit, reconciliationem et pacem fovit atque familias religiosasque vocationes adiuvit, nostra aetate rursus proponere, ob annum iubilarem in eius honorem Argentorati inceptum omnino laetamur, cuius culmen ibidem in Cathedrali Ecclesia die IV proximi mensis Iulii statutum est.

Idcirco libentes volentesque postulatis occurrere volumus Venerabilis Fratris Lucae Ravel, Archiepiscopi Argentoratensis, qui a Nobis petiit ut Patrem Purpuratum illuc mitteremus ut magnificentius eventus ille peragatur. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, Nobis vere proximum, cor et mentem convertimus, quem omnino parem iudicamus huic oficio sustinendo, quocum fere cotidiana Nobis consuetudo est et conversatio. Fraternam ideo tibi benevolentiam confirmamus teque, Venerabilis Frater Noster, Legatum Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus explendam.

Universis quidem huius commemorationis participibus tum illic cunctisque adstantibus tum per instrumenta communicationis coniunctis, secundam Nostram voluntatem ac benevolentiam ostendes, quibus totam Argentoratensem urbem et archidioecesim complectimur et loca ubi Sancta pie colitur. Instanti denique prece Omnipotentem Deum exoramus ut diligenter officium tibi concreditum expleas, quo ibidem Pastores et Christifideles uberibus gratiis a Domino ditentur. Caelestium verum donorum conciliatrix et nuntia esto Nostra Benedictio Apostolica, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, libenter in Domino impertimus, quamque ad omnes congregatos et sanctae Othiliae devotos effuse volumus pertinere.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Iunii, anno Domini MMXXI, Pontificatus Nostri nono.

FRANCISCUS

© Librería Editora Vaticana